monumenta.ch > Plinius > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 117
{XXIX} Chalcitim vocant, ex quo et ipso aes coquitur. distat a cadmea, quod illa super terram ex subdialibus petris caeditur, haec ex obrutis, item quod chalcitis friat se statim, mollis natura, ut videatur lanugo concreta. est et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continet, aeris et misyeos et soreos, de quibus singulis dicemus suis locis. habet autem aeris venas oblongas.